Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/130

Haec pagina nondum emendata est

masset et homines abiectos, qui de rebus adeo vilibus, non de lana caprina, sed de aristula, aut siliqua volitante, os aperire sustinuissent, ut nusquam commodius vidisset vetus verbum congruere: Magnas nugas, magno conatu agi.

Nec semper ob litteras inter litteratos lis oritur, saepe etiam de pecuniola, de interverso discipulo, hoc est, materia quaestus et gloriolae, de magistratu scholastico. Neque vero controversia intra verborum convicia consistit, ut Minerva Achillem apud Homerum monuit, sed foras se proruit ad lapides, ad fustes, ad ferrum, et delassata iam lingua, et penna, manu atque ense res geritur, ut absoluta sit canina, quod Appius dixit, eloquentia, in qua latratus sequuntur morsus. Implorantur potentes homines, aut praeferoces, ut vis et ferrum in locum sapientiae ac facundiae succedant.

At cuiusmodi sunt odia? Potuit post Cannas, et Trasumenum, et urbem in extremum discrimen adductam, Hannibali Populus Romanus placari, sed leves homines atque imperiti. Possunt reges regibus post ingentia pericula, post clades gravissimas, nempe rudes et cras-