Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/13

Haec pagina nondum emendata est

EPISTOLA AD


multum edunt, sunt enim natura sua morosae, difficiles, violentae, impotentes, atroces, saevae. Respuunt ac indignantur medicantis manibus, praesertim si curationem prae te feras, ut irrependum non ingrediendum habeas ad sanationem.

Vides in hoc proximo ecclesiae concilio, de quo congregando audio te vehementer esse sollicitum, et sine quo diutius salvi esse non possumus, in eo ergo, cum remedium sit tam varie depravatis ac detortis opinationibus adhibendum, leniendae ac mitigandae exasperatae affectiones tam multiplices, quae apud plerosque in acerbissima odia excessere. Intelligis quo iudicio, qua arte, qua prudentia sit opus acuta, rara, exquisita. Nullum umquam fuit in ecclesia concilium in quo tot morbi tam letales fuerint sanandi, idcirco nec ullum in quo, si quid fuerit peccatum, maius discrimen, immo graviorem ac praesentiorem perniciem adferat. Posita est in spe ac expectatione huius concilii ecclesia in quo medicinam inveniat tam perditae ac extremae valetudinis. In illo, si quid humanis concedatur affectibus,