Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/129

Haec pagina nondum emendata est

dicendi, intenduntur oratoriae artis nervi, tamquam de capite sit periculum. O homines disertos, qui sic linguam exerceant!

Praetereo vetusta illa, nec quae ipsi vidimus commemorabo, illud in gratiam vetustatis, hoc in honorem viventium, quae sunt tamen profecto acerbissima atque indignissima. Quam indecoras, patrum memoria doctorum hominum pugnas audivimus, Poggii cum Valla et Philelpho, Politiani cum Scala et Merula, de verbulis, de sententiolis levissimis, saepe etiam obscenis, de versiculo, de litterula, de nugis nugacissimis!

Reges non tam acriter pro magnis regionibus ac provinciis decertant, nec intemperantes homines de suis voluptatibus. Si quis convicia et curam atque anxietatem audivisset orationum, quodvis sibi vadimonium deserendum duxisset ut tantam rem cognosceret. Putasset inter illos doctos, dumtaxat homines et tantae existimationis dimicationem esse, vel privatim de alterius aut etiam utriusque vita, vel publice de statu civitatis; ubi vero de tenuissimis inter illos rebus agi cognovisset, despicatissimis illos esse animis indignabundus cla-