Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/128

Haec pagina nondum emendata est

viciaa, vel vera, si quid notae alter novit in altero, nam gravissimum quidque exit primum et quod reconciliationi reditum omnem obstruat, vel falsa, si vera ignorantur, quibus non solum fama, sed etiam fortunae et vita impetatur, ut non imperitus existimetur modo unde fides elevetur dicentis et detrahatur auctoritati pondus, sed etiam confletur periculum vel a principe vel a magistratu per leges et iura civitatis, vel a rudibus aut furiosis hominibus et qui manu non dubitent rem decernere. Hanc scilicet moderationem acceperunt ex chartis Socraticis, et humanitatem ex humanitatis studiis. Quid dicam voces et clamores immanes ac absonos? O caelum, O terra! Portentum! Saxum! Fustuarium! Et alia ex puerili quadam rabie ridicula.

Hinc apparatur bellum, accersuntur in partes eruditi, conciliatur plebis favor, quo iudice certandum est, quandoquidem suspecti sunt docti omnes tamquam infecti favore partium. Volitant, ceu iacula, invectivae, criminationes, recriminationes, epigrammata, apologiae, antapologiae, epistolae, dialogi. Advocatur tota facultas