Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/127

Haec pagina nondum emendata est

bolico fastu reiicimus. Plane ita est, non est homo sed pecus, is homo, qui homo non vult existimari.

Iam in ipsa philosophia quae affectus moderatur et mores componit, quam Socrates devocasse de caelis et in coetus hominum ac civitates introduxisse iure laudatur, quomodo dissentiunt ut concitasse videatur perturbationes omnes animi et frena excussisse, illa quae reperta in hoc fuerat ut sedaret et cohiberet. Agitur de modestia ac moderatione; omnia sunt immodestissima. Cum de fortitudine et fortuitorum contemtu; in furorem res prodit ob rumusculum, ob verbum, quod alicui imprudenti exciderit. In eo ipso maxime gloriam expetunt cum maxime de reiicienda ac repudianda gloria praecepta tradunt.

Theologi ipsi gladiatorum animis de rebus divinis inter se concurrunt et acerbissimis odiis de caritate. In hisce omnibus dissensionibus extimulat seipsam superbia, accenditur bilis, sustolluntur spiritus. Inde, quod primum est excutitur contra sentientis vita, condicio, fortuna, genus, ingenium, eruditio, dicta, facta, suspiciones, rumores, et iaciuntur atrocissima con-