Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/126

Haec pagina nondum emendata est

tur, tum vero quod auctoritate ingeniorum ac doctrinarum, exemplo sunt aliis ad rabiem dissensionum. Si quis de vocula vel litterula dissentiat non aliter interpretantur quam si de toto ingenio iudicium ferat tristissimae litterae tabella in urnam missa, quasi vero non possim in formosissimo corpore naevum improbare cum admiratione pulchritudinis! Platonem, Aristotelem, Hippocratem, Ciceronem, Senecam, Quintilianum, Plinium, D. Hieronymum, D. Augustinum, et alios huius notae viros, ut litterarum artiumque quosdam parentes suspicimus et eorum scripta pro oraculis habentur. At quam multa sunt in eis quae nos coniventer legimus, alia quae aperto reiicimus? Nec tamen minor est ad animos nostros illorum auctoritas et dictorum fides. Videlicet quos fuisse magnos homines fatemur, homines tamen fuisse dicimus, qui, ut scierint plurima, plura tamen ignorarunt et fallere potuerunt quemadmodum et falli.

Nos contra, nolumus pro hominibus haberi, et quam saepe excusationem alienis erratis ultro et humane tribuimus, Quod sint homines, in nobis dia-