Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/124

Haec pagina nondum emendata est

suo conatu. Ut delicati pueri, quos offendit quantulacumque motio, et cum caedunt, magis sibi quam illi quem percutiunt nocent. Idcirco nullus est finis discordiae et bellorum, quia nec est iniuriarum, dum quisque iniuriam interpretatur et quam ab alio accepit et quam ipse quoque dum alteri nocere cupit sibi fecit.

Quid quod sunt in animo tantae ex superbia deliciae ut multi iniuriam sibi illatam censeant, quod sibi ex animi sui sententia facere non licuerit? Sic iracundus praeceptor in discipulum incenditur quod flagra quietus ac placidus non accepit, et multi, quod quem volebant ferire, se subduxerit. C. Fimbria, factiosus homo, improbus, importunus, Q. Scaevolam Pontificem, innocentissimum virum, in funere C. Marii sauciandum curaverat, et vel quod senex se celeriter subduxerit, vel hominum tumultu percussor retardatus atque impeditus, non eam fecit plagam quam Fimbria voluisset, diem Fimbria dixit Scaevolae. Mirabantur omnes quid esset in eum virum dicturus, quem nemo satis pos-