Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/121

Haec pagina nondum emendata est

tationum, voluptatum sunt oportunitates et limites, ad quos illae progressae revertuntur. Hinc videmus in anno, in aetate hominis, in animo, in corpore, in caelo, in elementis, redeuntes vices. Superbia semper incensa, semper ardens, nullum novit finem. De qua est illud in sacris psalmis: Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Si nihil fiat venienti obvium, effundit se; si quid obsistat, irritatur et sumit vires, ut maiore impetu quidquid iter morabatur proturbet. Nec iam superbus hominem se esse meminit et brevi moriturum, et iudici illi omnipotenti redditurum de cogitationibus rationem, nedum de factis dictisve.

Ergo omnium illorum oblitus, iniuriarum et dolorum suorum sensu non modo homines, sed bruta animantia et mutos lapides, caelum, ac elementa, permoveri debere censet, quasi deus aliquis afficeretur, in cuius salute mundi esset salus conclusa et comprehensa. Itaque nullus est princeps qui non affectibus suis totum humanum genus concuti vellet, et quatenus potest, dat operam ut omnia secum confundat,