Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/120

Haec pagina nondum emendata est

et digitis possent computari, omnes mercede in bellum conducuntur, non a Christianis solum, quod vix esset ferendum, sed sub Turca faciunt stipendia etiam contra Christianos fratres suos. An ullum umquam fando audivimus Agarenum sub Christianis ducibus contra populares suos merentem? Atqui nos tanto furore in fratres nostros debacchamur ut illos in subsidium contra Christianos advocemus, et in illorum castris militemus in iis bellis quibus illi cladem universo Christiano nomini ac exitium minantur.

Tanta est odii rabies ut nihil dubitemus, modo inimico uterque eruatur oculus, nos unum impendere; saepe etiam utrumque lumen libenter amittere, dum ille alterius faciat iacturam. Nimirum qui est oculorum usus cum simus caeci? Itaque non gravate amittimus quorum nihil indigemus:

Haec ipsa pollens inclyti Pelopis domus
Ruat vel in me, dummodo in fratrem ruat.

Sic enim Atreus imprecatur.

Quaerat aliquis, quid ergo? Tam dulce est bellare ut ita homines sine fine, sine modo, belligerentur? Minime vero, immo nihil est acerbius, ut mox dicam. Sed naturae rerum sunt aliqui termini, superbiae nulli. Idcirco artium, meditationum, exerci-