Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/119

Haec pagina nondum emendata est

tinenter gesserimus alia ex aliis nata, ut prius seminarium videatur fuisse posterioris, ita conexa inter se ut annuli in torque. Et si quis res anguli huius in quem Christianum est nomen contractum et coarctatum evolvat ac inspiciat, inveniet materiam esse bellis paratam ad sex millia annorum, si principes modo quod hactenus fecerunt, dicta, damna, promissa, foederum capita, hereditates, iura mordicus teneant et persequantur.

Ibi videtur intendisse nervos ad discordiam affigendam et propagandam diabolus ubi maxime iussa erat concordia, ut quemadmodum ille apud Paulum queritur, occasionem nactum sit flagitium per legem, et peccatum quod ante praecepti promulgationem iacebat, subito praecepti voce audita excitatum sit ad convocandas vires contra prohibitum. Olim mirabantur gentiles esse Cares, gentem quandam in minore Asia, quae aliena bella mercede gereret. Itaque quod animas venales circumferrent, tam habiti sunt viles ut si quid cum periculo experiendum foret, in Care iuberent id fieri.

Nunc nationes omnes Christianae, quae, pro dolor, sunt perpaucae