Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/115

Haec pagina nondum emendata est

credo, sanctus ille, qui ad significationem mansuetudinis columbae est symbolo ostensus.

Ferunt olim fuisse Salmoneum quendam in Graecia, qui quod sonitus tonitruum Iovis et non imitabile fulmen aere et cornipedum cursu simularat equorum, ictus sit fulmine a Iove et gravia pendat apud inferos supplicia. Quod huius rei inventori fulmen? Quae satis erunt supplicia qui non solum effinxit tonitrum, sed vicit horribiliore strepitu? Nam vim et iniuriam fulminis utinam solam haberet bombarda, et non unaquaeque esset nocentior quam omnia totius aestatis fulmina. Fulmen unum hominem absumit, bombarda una quotquot una serie obvii sunt venienti globo, tanta violentia ut nec latera sint tuta, occiduntur etiam quos discerptorum corporum frusta volantia contigere. Rex ille ostenso scorpione perisse virorum virtutem est questus, quod fortissimus vir sagitta extingui posset priusquam manus consereret, quid nunc dicturus cum non unus vir fortis, sed multi uno bombardae ictu discerpuntur?

Ergo iam pridem nec vires aut animus cuius-