Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/114

Haec pagina nondum emendata est

magna sunt et saeva indicia arma quae antiqua aetas excogitavit ad laedendum, et quae nunc levia existimantur et mitia prae iis quae insequentes aetates invenerunt. Gladius, hasta, arcus, scorpio, in quo tamen recens e Sicilia allato exclamasse ferunt Archidamum Agesilai filium Dorica ilia sua lingua, Periit viri virtus. Haec quidem pugnae: muris vero in obsidione subvertendis testudo, aries, et reliquae machinae.

Christiani ad excogitandum acutiores rudem vetustatem superavimus, bombardas invenimus aereas non unius generis, sed ingentes, minores, minimas et quas decem tauri loco non moveant, et habiliores, et quarum quamque, singuli homines gestent ut lanceam, et quae unum globum iaculantur et quae multos. Pro superi immortales! Quis hostis humani generis rem excogitavit adeo exitiabilem, abominandam, funestam? An haec est Dei ira cupientis iam humanum nomen penitus delere et imponere mundo suo finem? Non est inventum hoc gentilium, non Agarenorum, Christianorum est. Quis hic nos adiuvit? Spiritus,