Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/110

Haec pagina nondum emendata est

patres ut simus animalia, spiritales vero ut homines. Nam quid esset alienius a mente, a iudicio humano, quid silvestrius homine, semota educatione, admonitionibus, consiliis, disciplina? Ergo hoc tanto beneficio, quod proximum est illis caelestibus ac divinis, quid excogitari potest amplius aut sacrosanctius? Atqui multi se in praeceptorem, in bene monentem, in eum qui rudem aetatem excoluit atque expolivit, qui errata castigavit, qui beluinos animi motus compressit, et quatenus potuit ad rectum atque humanitatem informavit, in hos, inquam, asperos se atque inhumanos praebent, et tantum beneficium tamquam gravissimam iniuriam, aut intolerabilem contumeliam puniendam ducunt. Qui admoniti meliora tales sunt bestiae, tam ferae, tam immites, quales essent relicti sibi ipsi, numquam edocti ab iis quibus eam gratiam pro maximo merito reponunt!

Stolidissimus Hercules Linum praeceptorem asperius quiddam monentem confecit. Quot adolescentes, ob peccatum aliquod caesi ut plagis admoniti caverent in posterum, alii calenti adhuc