Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/11

Haec pagina nondum emendata est

EPISTOLA AD


de quibus iam pridem te animo agitare decet, et profecto iam agitas, nisi nos et ea quae hactenus fecisti bellissime fallunt, et ii qui de te loquuntur familiarius, et in aula, quod dicunt, interiore cognito.

Neque enim tantus apparatus, ea rerum omnium molitio, ea commotio omnium, ut exciri sedibus suis Hispania videatur, vel ad potentiae ostentationem et vanissimum aliquem rumorem colligendum pertinet, quid a gravitate ista alienius, vel ut Italiam modo subiicias, id est, ut anguillam pisceris quae tibi arctissime retinenti lubricitate sua elabatur, quid minus isti prudentiae convenit et rerum usui atque experimentis, ceu vero novus nunc et peregrinus, venias ad res Italiae noscendas. Rem vero solidam, rem in posterum stabilem diuturnamque, omnes te animo destinasse non dubitant, rem qualem optat mundus, quia vehementer indiget, pacem scilicet principum, quoad eius fieri possit, firmam mansuramque, tum concordiam opinionum, quam ego ut utiliorem magisque humanae genti necessariam, ita factu difficiliorem pu-