Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/109

Haec pagina nondum emendata est

avunculis occisos, fratres a fratribus interemptos, non solum inter principes Christianos, sed etiam in plebe. Haec prodente me, hic Brugis duo fratres a fratribus sunt occisi, alter ob hereditatulam, alter ob verbulum. Filium armatum in patrem, et quod mirabilius est, patrem in filium, quoties legimus!

Nec exempla aetate patrum defuerunt, nec nostra forsan desunt, sed quia in persona ignobili, ideo minus notabilia. Et cum humana rabies ab ipso eodem patre qui hoc quod videmus ac tangimus genuit manum non contineat, quid addam de eris, de praeceptoribus, de educatoribus, de magistratibus, de legibus, de patria, quos omnes unicuique nostrum parentis non habere locum ac maiestatem nefas est? Tametsi nescio an hi animorum patres maiorem sibi suo iure venerationem ac pietatem vindicent. Illi enim corpora procrearunt, isti mentes. Nec potuit aptius dici quam quod Paulus Apostolus quos in fide erudivit, et genuisse se dicit in Christo, et ex eis rudiores, et quasi incohatos, parturire adhuc, quoad in eis Christus formetur.

Efficiunt corporales