Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/106

Haec pagina nondum emendata est

Idcirco illi, variis casibus ac calamitatibus immersi et obruti, exempla humano generi ediderunt nova, admiranda, horribilia. Ex principibus alii turpiter et cum ingenti ignominia et damno coacti redire, ut Cambyses et M. Antonius; alii oppressi in cursu felicitatis, aut ex summo rerum fastigio uno turbine ad solum elisi, ut Cyrus, Demetrius, Pyrrhus, Hannibal, Crassus, Pompeius, et Romani principes, quorum iniri numerus non potest. Ex nationibus, aliae toto orbe dispersae, quae ipse ultro solum verterant. Aliae ita conciderunt ut nec superfuerit qui tantae nuntium cladis domum posset afferre, sicut Helvetii, Cymbri, Galli Senones.

Postea vero quam semel revulsa sunt concordiae et verecundiae repagula, ibi nullus est atrocitatis modus, excaecata cogitatione vel ad memoriam vel ad considerationem humanitatis; nullus sanguinis, nullus necessitudinis aut meritorum respectus. Immo in eos saevitur crudelius, quos ratio et natura iubent debere nobis esse commendatiores, in fratres, in amicos fratrum loco habitos, in nomina carissima. Nam