Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/104

Haec pagina nondum emendata est

tia in suo genere probe degunt; congregari videmus et stare contra dissimilia. Leonum feritas inter se non dimicat; serpentum morsus non petit serpentes, ne maris quidem beluae ac pisces, nisi in diversa genera saeviunt. Solus, quem minime omnium conveniebat, homo belligeratur, ut appareat reliqua in natura sua permansisse, hominem ab ea descivisse ad aliam peiorem, ut fruges nunquam in melius degenerant.

Facile intelliget contra hominis naturam esse bellum quisquis bellandi causas excusserit.Naturale videtur esse famem et sitim sedare ob quae interdum saeviunt ferae, propulsare vim et molestiam frigoris, aestus, pluviarum, nivium, denique caeli iniurias, desideriis naturalibus satisfacere. De nulla harum rerum est bellum. Galli olim magna manu alpes superarunt; Italiam sunt ingressi; Helvetii Galliam: Cymbri Italiam; Gotthi Europam. Nullus alimenta, nullus naturalia desideria sequebatur, omnes delicias, alii vinum, alii oleum, alii locorum amoenitates.

Anno abhinc septimo magna fuit in quibusdam Europae regionibus frugum inopia,