Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/100

Haec pagina nondum emendata est

legat, et in hoc excitat vires omnes atque artes rationis, iudicii, consilii, ut viam ad vindictam inveniat, ut non in aliud videatur magna illa munera quibus beluas excedit accepisse nisi ut per illa ipsa quibus bruta antecellit brutis fieret deterior, ut Cotta ille Ciceronianus visus sit quibusdam merito rationem calumniari tamquam nequitiae, flagitiorum, scelerum omnium instrumentum, tametsi ea res poterat illum commonefacere naturam nostram ab integritate sua recessisse.

Quid illud? Quale esse dicam quod ultio non concluditur eo qui iniuriam fecerit, sed latius se expandit? Unus laesit, plectuntur multi. Apud quasdam nationes, quae cum ipsae sibi abunde ad humanitatem videantur informatae, inhumanissime vivunt. Ad reponendam iniuriam non modo auctorem requirunt, sed parentes, fratres, filios, avos, proavos, nepotes, pronepotes, patrueles, patruos, consobrinos, omnes propinquos, affines, gentiles, quacumque sint valetudine, conditione, sexu, aetate, ut etiam pulchre videatur sibi functus ultionis munere, qui lactantem puerum in ulnis nutricis ceciderit propinquum eius, a quo sit violatus.

Et ut iniurias ad