Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/10

Haec pagina nondum emendata est

CAROLUM CAESAREM.


ca te acta ut non tantum modesta tua prudentia ac pietas verum quivis stolidissimus e vulgo facile intelligat magnum aliquid, insolitum, admirandum, moliri sapientissimum numinis consilium, modo tu illi te commodum exhibeas instrumentum, non irae ac animadversionis Dei in nostra scelera, quod ille idem avertat, sed clementiae illius, qua misertus sui generis humani, propitius iam tandem nos et secundus respiciat, ut non quam meremur poenam infligat, sed eam inspiret mentem qua poenas nos atrocissimas mereri agnoscamus, et illas deprecemur mente atque actionibus vitae commutatis.

Indixisti profectionem in Italiam, habes animos totius Europae atque adeo Asiae quoque suspensos in exitum huius itineris, habes omnium aures et oculos intentos et in te atque in id unum quod agis defixos. Quid tanto rerum molimine acturus sis? Quo evasurus? Boni omnes et quotquot te propius noverunt sperant ac pro certo compertoque habent eam futuram perfectionem maximorum operum quae inchoasti,