Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/72

Haec pagina emendata est
42
de nostri temporis

in metaphysica erudiuntur: a Galenico discunt Medicinae theoriam, e Chemico praxim, ab Accursiano Jurisprudentiae Institutiones, a Fabrista Pandectarum, ab Alciatiano Codicis libros praelegit. Et ita incondita, ac saepe perversa eorum institutio est; ut quanquam partibus doctissimi sint, in summa tamen, qui sapientiae flos esset, non constent. Quare, ut id vitetur incommodum, vellem, ut Universitatum Antecessores unum omnium Disciplinarum systema ad Religionem et Rempublicam accommodatum componerent, quod doctrinam usquequaque conformem obtineret; idque ex publico instituto profiterentur.

Conclusio.

AtqueDe eloquentiae commodis quatenus sapientiae prodest. haec habui, quae de nostrae Studiorum Rationis cum antiqua comparatae, commodis, incommodisque dissererem, ut nostra antiqua rectior, meliorque usquequaque esse possit. Quae meditata si vera erunt, jam meae fructum vitae omnem intercepero: qua semper studui, ut pro mea tenuissimi hominis virili parte humanam societatem adjuvarem: sin falsa, aut vana arguantur; honestum certe votum, et magnanimus conatus, veniam promeruerint. Sed quis dixerit: magna subire pericula quum necesse est, magnanimitati ducitur; quem non oportet, temeritati. Quid tua, inquiet, ejusmodi argumenta, quae omuia sapiunt, disserenda suscipere? Nihil mea Joh. Baptistae Vici; at mea multum eloquentiae Professoris: quando sapientissimi Majores nostri, qui hanc Studiorum Universitatem fundarunt, Eloquentiae Professorem omnes scientias, artesque doctum esse oportere, satis suo instituto significarunt; ut is anniversaria Oratione studiosam Juventutem ad omnia scientiarum et artium genera capessenda exhortaretur. Nec temere ter maximus ille vir Franciscus Verulamius illud Jacobo Angliae Regi dat de ordinanda Studiorum Universitate consilium; ut adolescentes, non omni doctrinarum orbe circumacto, ab Eloquentiae studiis probibeantur. Nam quid aliud est Eloquentia, nisi sapientia, quae ornate, copioseque, et ad sensum communem accommodate loquatur? Igitur ad quem Professorem auditores, nisi omnes scientias, artesque docti accedere non possunt; is ex sui vi muneris ignorabit? et qui adolescentes ad omnia disciplinarum genera exhortari debet; earum commoda, ut sequantur; incommoda, ut vitent, disserere non decet? Quare qui pro dignitate hoc gravissimum, et quod sentio meis humeris longe majus, sustinent onus mihi C. Clinii Maecenatis, Crispique Sallustii, aliorumque deinceps, qui equites