conclusio.
Operae precium.Habes, sapientissime P
aulle D
oria, metaphysicam humana imbecillitate dignam, quae homini neque omnia vera permittat, neque omnia neget, sed aliqua; christianae pietati commodam, quae verum divinum ab humano discernat, neque humanam scientiam divinae, sed divinam humanae regulam proponat; experimentali physicae, quae nunc cum ingenti humani generis fructu excolitur, ancillantem; utpote ex qua id pro vero in natura habeamus, cujus quid simile per experimenta faciamus.
Summa operis capita.Etenim habes verare et facere idem esse (
Cap. I): atque inde Deum scire physica, hominem scire mathematica (
§ I), et ita neque Dogmaticos omnia (
§ II), neque Scepticos nihil scire (
§ III.). Indidem genera ideas esse perfectissimas, ex quibus Deus absolute facit; imperfectas, ex quibus homo ex hypothesi facit vera (
Cap. II). Ex his ipsis probare a caussis esse ipsum eflicere (
Cap. III). Sed quia Deus rem quamvis minimam infinita virtute facit, ut existentia actus et res physica est, ita rerum essentiam virtutem ac rem metaphysicam esse, proprium hujus doctrinae argumentum (
Cap. IV). Atque ita esse in metaphysica genus rei, quae est virtus extensionis et motus, et iniquis sive extensis, sive motibus aequa subest; idque punctum metaphysicum esse, hoc est rem quandam, quam ex hypothesi puncti geometrici contemplemur (
§ I); atque ipsis geometriae sacris Deum purissimam et infinitam mentem demonstrari; inextensum facere extensa, excitare conatus (
§ II), componere motus (
§ III), et quietum (
§ IV) movere omnia (
§ V). Habes in hominis anima animum (
Cap. V), et in animo mentem, et in mente Deum praesidere (
Cap. VI). Et mentem advertendo facere (
Cap. VII) ficta, vel ex hypothesi vera humanam, absolute vera divinam (
§ I,
§ II,
§ III). Hinc ingenium homini ad sciendum, seu faciendum datum (
§ IV). Habes denique Deum (
Cap. VIII) nutu, seu faciendo velle (
§ I): fando sive aeterno caussarum ordine facere: quod nos ex ignorantia nostra dicimus casum (
§ II), ex nostra utilitate fortunam (
§ III). Recipe in tuam fidem, rogo, haec Italorum de divinis rebus placita. Tuum enim est, qui ex nobilissima et maximarum rerum gestarum monumentis inclyta Italiae familia prognatus es; et metaphysicae cultura doctissimus per Italiam celebraris.