Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/99

Haec pagina emendata est

— 58 —


de causa esset, quod morte praeventus nequivit[c 1] expolire.[1] At bucolica eius nihil pastorale sapiunt. Ego vero id non puto: nam omnia et pastoribus et pecudibus referta video cum te video. Hic cum omnes arriderent: Ego profecto, inquit Nicolaus ea de causa dico, quod nonnullos iam audivi, qui in his rebus Petrarcham criminarentur: nolite enim putare meas esse[c 2] criminationes istas: sed cum ab aliis[c 3] quibusdam audivissem, ad vos heri, qua[c 4] tandem de causa scitis, retuli.[c 5] Itaque placet nunc mihi, non me, qui simulate loquebar, sed insulsissimos homines qui revera id putabant, refellere:[c 6] nam quod aiunt unum Vergilii carmen[c 7] atque unam Ciceronis epistolam omnibus operibus Petrarchae se anteponere, ego saepe ita converto, ut dicam me orationem[c 8] Petrarchae omnibus Vergilii epistolis et carmina eiusdem vatis omnibus Ciceronis[c 9] carminibus longissime anteferre. Sed iam satis: ad Boccacium veniamus, cuius ego doctrinam, eloquentiam, leporem maximeque ingenii praestantiam in omni re omnique[c 10] opere


  1. nequit B.
  2. Manca in B.
  3. ab hiis quib. male E.
  4. qui erroneamente A.
  5. detuli D, retuli. Ita plac. E.
  6. qui loquebar simulate, sed ins. hom. qui re vera reputant id B.
  7. Virg. carmen unum. B.
  8. ita commemoro, ut dicam me orationes B.
  9. Cic. omnibus B.
  10. in omnique D.
  1. Da praesertim cum hic vir pubbl. Mehus, V. A. T. pag. CXXVII.