Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/95

Haec pagina emendata est

— 54 —


propter[c 1] affectionem illarum partium, vel ut imperatoribus placerent, factum illud Bruti, scelestum atque impium vocent.[c 2] Sed ad illam quasi parificationem Christi atque Caesaris prima defensio probabilior mihi videtur: idque sensisse poetam nostrum nullo modo ambigo. At vero, etsi[c 3] omnia illi affuerunt, latinitas certe defuit. Haec dicebantur, ut Colucius in indignationem commoveretur:[c 4] nam qui sanae mentis aequo animo haec audiret, qui totiens disputarit,[c 5] qui carmina heroica scripserit, qui per tot studia approbatus fuerit, eum litteras ignorasse? Non potuit id ullo pacto fieri; sed et litteratissimum et doctissimum et facundissimum et ad fingendum aptissimum fuisse illum necesse est, ut non modo opinio hominum, sed etiam scripta sua manifestissime declarant. Iam quoniam de Dante satis, ut opinor, dixi, de Petrarcha nostro[c 6] pauca dicamus: quamquam non paucis laudibus tanti viri excellentia contenta sit. Sed rogo ita a me accipiatis ut ab homine non satis ad dicendum apto; maxime cum, ut omnes videtis, extempore mihi dicendum sit, sine ulla omnino praemeditatione. Tunc Petrus: Perge, inquit, Nicolae: nos enim quantum facultatis sit in te minime ignoramus, et modo cum Dantem ornares ac defenderes experti sumus; nullus enim locus


  1. per B.
  2. scelestum et imp. D, vocant B.
  3. si omnia A.
  4. moveretur D.
  5. disputaverit B, disputaret non bene E.
  6. Manca in D.