Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/94

Haec pagina emendata est

— 53 —


virum omnium aetatis suae doctissimum, ignorasse quo pacto Caesar dominium adeptus fuerit? ignorasse libertatem sublatam? et ingemiscente populo romano diadema a M. Antonio capiti Caesaris impositum? credis tantae virtutis fuisse ignarum, quanta M. Brutum praeditum fuisse omnes historiae consentiunt? Nam illius iustitiam, integritatem, industriam, magnitudinem animi[c 1] quis non laudat? Non ignoravit haec Dantes, non; sed legitimum principem[c 2] et mundanarum rerum iustissimum monarcham in Caesare finxit: in Bruto autem seditiosum, turbulentum ac nefarium hominem, qui hunc principem per scelus trucidaret;[c 3] non quod Brutus eiusmodi fuerit: nam si hoc esset, qua ratione a senatu laudatus fuisset tamquam libertatis recuperator? Sed cum Caesar quocumque modo regnasset, Brutus autem una cum amplius sexaginta nobilissimis civibus eum interfecisset, sumpsit poeta ex hoc fingendi materiam. Cur ergo optimum et iustissimum virum et libertatis recuperatorem in faucibus Luciferi collocavit? Cur Vergilius castissimam mulierem, quae pro pudicitia conservanda mori sustinuit, ita libidinosam fingit, ut amoris gratia seipsam interimat? Pictoribus enim atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Quamquam non improbe fortasse, ut equidem puto, defenderetur M. Brutum in trucidando Caesare impium fuisse. Non desunt enim auctores, qui, vel


  1. magn. animi manca in D.
  2. Manca in B.
  3. trucidarat B.