Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/92

Haec pagina emendata est

— 51 —


odium, formidinem[c 1] ceterasque animi perturbationes exprimit: legite descriptiones temporum, legite caelorum motus, legite stellarum ortus atque occasus, legite arithmeticas computationes, legite adhortationes, iurgationes,[c 2] consolationes: deinde vobiscum reputate, quid sapientia perfectius aut eloquentia expolitius quisquam poeta queat proferre. Hunc igitur ego virum tam elegantem, tam facundum, tam doctum a litteratorum collegio ideo heri disiunxi, ut non cum illis, sed supra illos sit; nec solum eos suo poemate delectet, sed universam civitatem. Iam vero quoniam quid ego sentirem de cive, de vate, de doctissimo hoc viro satis, ut mihi videor,[c 3] expressi, respondebo[c 4] criminationibus, quae illi obiiciuntur.[c 5] M. Cato octavo et quadragesimo aetatis anno iuvenis et aetate integra defunctus est: Dantes vero illum barba cana ac demissa fingit. Vanum est hoc crimen: non enim corpora ad inferos pergunt, sed defunctorum animi. Cur ergo crines affinxit? Quia mens ipsa Catonis, rigidi servatoris honesti et tanta[c 6] vitae sanctimonia praediti, etiam in iuvenili corpore canissima erat. Non audiebamus paulo ante Colucium, quam flocci penderet adolescentiam? Nec immerito; est enim sapientia canae aetatis et integritas morum ac temperantia quae honestatem efficiunt. At illa


  1. fortitudinem B.
  2. interrogationes B.
  3. videtur D.
  4. respondeo E.
  5. opponunt male B.
  6. tante E.