Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/90

Haec pagina emendata est

— 49 —


terunt,[c 1] tuam vicem subire. Quod autem deerit, id tibi et Leonardo imputetur, qui mihi hanc imposuistis necessitatem. Tunc Colucius: Perge, inquit, Nicolae, nec diutus[c 2] hoc munus deprecere. Videntur ergo mihi, inquit Nicolaus, in summo poeta tria esse oportere: fingendi artem, oris elegantiam, multarumque rerum scientiam: horum trium primum poetarum praecipuum est; secundum cum oratore, tertium cum philosophis historicisque commune: haec tria si adsint, nihil est, quod amplius in poeta requiratur. Videamus igitur, si placet,[c 3] qualia haec in nostris vatibus fuere: et primo a Dante, qui maior est natu, incipiamus. An quisquam est, qui dicere audeat fingendi artem illi defuisse, qui tam praeclaram fictionem, tam inauditam trium regnorum adinvenerit? qui ista per diversos tramites omnia distinxit,[c 4] ut multiplicia huius saeculi peccata suis quaeque[c 5] locis prout magnitudo cuiusque est, puniantur? Nam quid ego de paradiso ipsa loquar, cuius tantus ordo est, tantaque accuratione descriptio, ut nunquam satis digne adeo pulcherrima fictio laudari possit? Quid autem eius descensus aut ascensus?[c 6] quid comites illi atque duces, quanta elegantia excogitati? quae horarum observatio? Nam quid ego de facundia loquar, qui omnes, qui ante se


  1. potuerunt male A, ing. mei ferre potuerint B.
  2. nec diutius in hoc D, ne diutius etiam B.
  3. si placent non bene D.
  4. distrinxit B.
  5. quoque non bene B.
  6. asc. aut. desec. D.