Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/89

Haec pagina emendata est

— 48 —


Quare, ut modo dicebam, difficile erat hanc technam Colucium latere, ut dissimulationem meam non intelligeret. An ille unquam putasset, me, [c 1] qui tanta benivolentiae signa erga istos vates praebuissem, ita una die mutatum, ut lanistae, sutores atque proxenetae, homines qui nunquam litteras viderunt nihilque [c 2] unquam gustaverunt ex poetica suavitate, pluris facerent Dantem aut Petrarcham aut Iohannem Boccacium, quam ego qui semper illos colui semperque in delitiis habui; et non solum verbis, sed etiam re, ex quo ipsos videre non poteram, eorum memoriam decoravi? Permulta [c 3] sane ignorantia foret, si huiusmodi homines poemata nobis ereptum irent. Haec [c 4] ego ea de causa dico, ut intelligere possitis id quod, etiam me tacente manifestum erat: non ideo a me [c 5] doctissimos viros reprehensos quod putarem reprehendendos, sed ut Colucium prae indignatione ad eorum laudes impellerem: tuum enim, Coluci, ingenium, tuam dicendi artem scientiamque postulare videbantur [c 6] florentini vates, idque mihi dulcissimum fuisset; quod, quia tu in praesentia facere non vis, ego tentabo, quantum vires ingenii mei facere po-


  1. Manca in B.
  2. nihil DE.
  3. permulti AB.
  4. Nam ego B.
  5. erat manca in D, non iam a me B.
  6. videbantur mihi.

    pag. 39. Intorno a questa biblioteca, nel convento di s. Spirito, varî passi d’autori antichi riferì il Mehus pag. XXXI e XXXII.