Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/88

Haec pagina emendata est

— 47 —


impugnasse, nisi ut Colucium ad illorum laudes excitarem; sed difficile erat assequi, ut vir omnium prudentissimus ex vero animo loqui me ac non fictum esse sermonem meum arbitraretur. Nam viderat ille quidem me in omni aetate[c 1] studiosum fuisse et inter libros litterasque semper vixisse; meminisse poterat me istos ipsos florentinos vates unice dilexisse. Nam et Dantem ipsum quodam tempore ita memoriae mandavi, ut ne hodie quidem[c 2] sim oblitus; sed etiam nunc magnam partem illius praeclari ac[c 3] luculenti poematis sine ullis libris referre queo: quod facere non possem sine singulari quadam affectione.[1] Franciscum vero Petrarcham tanti semper feci, ut usque in Patavium profectus sim, ut ex proprio exemplari libros suos transcriberem. Ego enim primus omnium Africam illam huc adduxi, cuius quidem rei iste Colucius testis est. Iohannem autem Boccaccium quomodo odisse possum, qui bibliothecam eius meis sumptibus ornarim propter memoriam tanti[c 4] viri, et frequentissimus omnium in illa[c 5] sum apud religiosos heremitarum?[2]


  1. ille quid. in omni aet. me D.
  2. nec hodie quidem B., quidem manca in D.
  3. atque B.
  4. doctissimi viri DE.
  5. illam non bene E.
  1. Il Mehus V. A. T. pag. LVIII pubbl. da Nam viderat ille quidem.
  2. Da Franciscum vero fin qui pubbl. Mehus V. A. T. pag. XXI. Da Meminisse poterat ristampò Westelofsky. op. cit.