Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/87

Haec pagina emendata est

— 46 —


grediamur. Nunquam, me hercule, inquit Colucius, a me extorquebitis hodie, ut tanquam avis cavea inclusa canam; sed si vobis cordi est, huic Leonardo committatis: qui enim universam urbem laudarit, eundem hos quoque homines laudare par est. Tunc ego: Si ego[c 1] ipse pro eorum meritis digne facere id possem, Coluci, nullo modo gravarer; sed neque est in me tanta dicendi facultas, nec te praesente quicquam tale auderem. Quamorbem aut Roberto morem gere aut me arbitrum eligite ad hanc controversiam inter vos componendam. Hic cum omnes se[c 2] id facere velle dixissent: Ego, inquam, sedere volo, ut mea sententia valeat. Et simul ceteris omnibus ut sederent edixi. Quo facto, sententiam protuli: ut Nicolaus, quos viros pridie impugnarat, eosdem ipse idem nunc defenderet, Colucio auditore atque censore.

Tunc Colucius arrindens: Non potuit, inquit, melius neque rectius a Leonardo iudicari: nam nulla efficacior medicina est, quam cum contraria contrariis purgantur. Et Nicolaus: Libentius, inquit, a te audissem, Coluci. Verum ut intelligas me eam rem ad te detulisse, quam ego ipse suscipere non recuso, modo facultas dicendi[c 3] adsit, non repugnabo huic sententiae: sed eam sequar dictoque parebo, atque per ordinem ad ea, quae contradicta erant, respondebo. Illud tamen ante omnia certissimum habetote me non alia de causa heri


  1. Manca BDE.
  2. se omnes D.
  3. facultas dicendi D.