Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/85

Haec pagina emendata est

— 44 —


Tunc Robertus: Mihi vero, inquit, Coluci, praegratissimum [c 1] est familiam nostram in ea acie fuisse, quae pro gloria huius civitatis iudicio omnium fortissime dimicarit. Sed quoniam in hanc mentionem incidimus, et tu aedifica, lautitiam, [c 2] studia partium, gloriam denique bello partam promptissime laudas, bene, ut opinor, feceris, si doctissimos homines, quos haec civitas genuit, contra hesternam vituperationem [c 3] defendes. Nam tres illi vates non minima pars gloriae sunt huius nostrae civitatis. Tunc Colucius: Recte tu quidem [c 4] putas, inquit, Roberte: neque enim minima pars gloriae sunt, sed longe maxima. Verum quid agendum superest? [c 5] Nonne heri sententiam meam satis deprompsi, quid ego sentirem de summis illis viris? Deprompsisti tu quidem, [c 6] inquit Robertus; sed tamen ut ad criminationes responderes expectabamus. Quas tu mihi criminationes, inquit Colucius? [c 7] Quis est enim tam rudis, qui non perfacile illas refutaret? Scio enim defensiones illorum criminum vobis omnibus qui hic adestis esse manifestas; sed nimium callidi esse vultis atque astuti. Quis enim est vestrum, qui non canum senem decipere [c 8] posse arbitretur? Sed non est ita, credite


  1. pergratissimum E.
  2. tu manca in D, lautitia male in AB.
  3. contra externam disputationem B.
  4. Manca in AB.
  5. superestat E, suprestat male B.
  6. Manca in B.
  7. sed tam. ut ad crim. inquit Col. corrottamente B.
  8. se decipere non bene D.