— 40 —
nostra quantum disputatio afferat; nec, si tempora haec[c 1] labem aliquam passa sunt, idcirco tamen nobis facultatem eius rei exercendae ademptam esse. Quamobrem non desinam vos cohortari, ut huic exercitationi quam maxime incumbatis. Haec cum dixisset, surreximus.
LIBER II.
Postridie vero cum omnes, qui pridie fueramus,
in unum convenissemus, additusque praeterea esset
Petrus Minii filius, adolescens impiger atque
facundus imprimis,[c 2] Colucii familiaris, placuit ea[c 3] die,
ut hortos Roberti viseremus. Arnum itaque
transgressi, cum illuc perventum esset, inspectisque
hortis, in porticum illam, quae post vestibulum
est,[c 4] redissemus; sedens illic Colucius, cum
parumper se collegisset, nobis iunioribus corona facta
circumstantibus: Quam ornatissima sunt, inquit,
nostrae[c 5] urbis aedificia, quamque praeclara! Nam
me nunc admonuere, cum in hortis essem, aedes
istae, quas ante oculos habemus: sunt illae quidem
honestorum[c 6] fratrum, quos ego simul cum tota
Pictorum[c 7] familia semper dilexi amicosque ha-
- ↑ Manca in B.
- ↑ imprimisque E.
- ↑ illa B.
- ↑ q. est. p. vest. E.
- ↑ huiusmodi male D.
- ↑ honestissimorum D.
- ↑ Pierorum B.