Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/73

Haec pagina emendata est

— 32 —


aetate integra supremum diem Uticae[c 1] clausit. Verum hoc leve est; illud autem gravius atque intolerabile, quod M. Brutum, hominem iustitia, modestia, magnitudine animi, omnique denique virtutis laude praestantem, ob Caesarem interfectum libertatemque populi romani ex faucibus latronum evulsam, summo supplicio damnavit;[1] Iunium vero Brutum ob regem exactum, in campis Elysiis posuit.[2] Atqui[c 2] Tarquinius regnum a maioribus suis acceperat, eoque tempore rex fuit, cum[c 3] esse regem iura permittebant; Caesar autem vi et armis rempublicam occupaverat, interfectisque bonis civibus, patriae suae libertatem sustulerat. Quamobrem, si sceleratus M., sceleratiorem esse Iunium necesse est; sin autem Iunius laudandus quod regem exegerit, cur[c 4] non Marcus in caelum tollendus quod tyrannum occiderit? Omitto illud quod medius fidius christianum hominem scripsisse me pudet: quod eadem fere poena eum, qui mundi[c 5] vexatorem, atque eum, qui mundi salvatorem prodidisset, afficiendum putavit. Verum haec, quae religionis sunt, omittamus; de his loquamur, quae ad studia nostra pertinent: quae quidem ab isto ita


  1. utique erroneamente C.
  2. at qui male B. Atque men bene C.
  3. quo C.
  4. quid non bene D.
  5. mondi B: così pure più sotto.
  1. Inf. XXXIV, 65.
  2. Inf. IV. 127.