Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/72

Haec pagina emendata est

— 31 —


ita corrupta illius iudicia, ut iam plus ambiguitatis[c 1] mihi afferant quam firmitatis. Itaque ne mirator,[c 2] si de hisce tuis, ut ita dicam, triumviris longe me aliter ac populum sentire intelliges. Nam quid est in illis quod aut admirandum aut laudandum cuiquam videri debeat? Ut enim a Dante incipiam, cui tu ne Maronem quidem ipsum anteponis, nonne illum plerumque ita errantem videmus, ut videatur[c 3] rerum omnium fuisse ignarum?[1] Qui illa Virgilii verba: «Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames»,[2] (quae quidem verba[c 4] nunquam alicui vel mediocriter quidem docto dubia fuere) quid sentirent[c 5] apertissime ignoravit. Nam[c 6] cum in avaritiam dicta essent, is tamquam prodigalitatem detestarentur[c 7] accepit. M. vero Catonem, eum qui civilibus bellis interfuit, senem admodum barba cana atque prolixa describit,[3] ignorans videlicet tempora: ille enim quadragesimo octavo[c 8] aetatis suae anno, iuvenis etiam atque


  1. mihi ambiguitatis C.
  2. ne mireris C.
  3. ut appareat D.
  4. Manca in D.
  5. sentiret male A: il Wesselofsky non beune corresse sentium.
  6. Quae cum D.
  7. detestaretur erroneamente B.
  8. Manca in B.
  1. Il Melus v. a. t. pag. CLXXVI ripubblicò da Nam quid est fino ad ignarum.
  2. Aen. III. 56-f. Rispetto alla corrispondenza col passo Dantesco (Purg. XXIII. 40-42) vedi l’Introduzione.
  3. Purg. I. 31-36.