Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/71

Haec pagina emendata est

— 30 —


tanto consensu omnium ad caelum tolluntur? Atqui ego non video, (nec me hercule id me movet, quod cives mei sunt)[c 1] cur hi non sint omni humanitatis ratione inter veteres illos annumerandi. Dantem vero, si alio genere scribendi[c 2] usus esset, non eo contentus forem, ut illum cum antiquis nostris compararem, sed et ipsis et graecis etiam anteponerem.[1] Itaque, Nicolae, si tu[c 3] sciens prudensque illos[c 4] praeteristi, afferas rationem oportet, cur ipsos aspernere: sin autem oblivione aliqua[c 5] tibi dilapsi sunt, parum mihi gratus videris, qui eos viros memoriae fixos non habeas,[c 6] qui civitati tuae laudi et gloriae sunt. Hic Nicolaus: Quos tu mihi Dantes, inquit, commemoras? quos Petrarchas? quos Boccaccios? an tu putas me vulgi opinionibus iudicare, ut ea probem aut improbem, quae ipsa[c 7] multitudo? Non est ita. Ego enim cum quid laudo, etiam atque etiam quamobrem id faciam mihi[c 8] patere volo. Multitudinem vero[c 9] non sine causa semper suspectam habui: sunt enim


  1. sint D.
  2. scribendi genere CD.
  3. Itaque tu, Nicolae, si tu sciens B.
  4. Manca in C.
  5. aliqua tibi manca in B.
  6. non retines, qui C., habes B.
  7. improbem è in margine in E, quae et ipsa D.
  8. patere mihi volo B.
  9. Manca in B.
  1. Utinam tam bene cogitationes suas latinis litteris mandare potuisset, quam bene patrium sermonem illustravit! Cortesi P. de hominibus doctes Dialogus Florent. 1734. pag. 224.