Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/67

Haec pagina emendata est

— 26 —


nisi forte egregium[c 1] quoddam ingenii acumen sibi esse diceret, ut videlicet ea posset, quae non item ceteri. Quod ego si illi[c 2] concedam, magno me aere alieno liberabo, quo ille me paulo ante onustum[c 3] fecit, cum ego sum ab ipso etiam antiquis illis, quos solemus admirari,[c 4] praepositus. Sed ego nec tibi hoc, Nicolae, concedam,[c 5] nec mihi tantum assumam, plurimosque esse confido, qui acritate[c 6] ingenii et mihi antecellere et tibi pares esse possint.[c 7]

Hic Robertus: Patere, inquit, Coluci, ut antequam longius progrediare[c 8] ego te paululum interpellem: non enim video, quin[c 9] tibi contradicas; nam si hic Nicolaus, quem scimus disputationibus operam minus frequentem dedisse, satis disertus in respondendo fuit (et[c 10] tu fateris nobisque videtur), quid nobis tantopere succenses, si has disputationes non frequentavimus, cum possit quis etiam sine hoc studiis suis facere satis? Tum Colucius: Ego, inquit, Roberte, quod id perutile esse putabam, idcirco vos[c 11] ad disputandum cohortatus sum: cupio enim vos in omni humanitatis ra-


  1. Manca in B.
  2. illa male E.
  3. honestum erroneamente C.
  4. cum ego sim A., autiquis ipsis B. quos. adm. sol. C.
  5. concedam, Nicolae BD.
  6. acuitate (sic) B.
  7. Manca in B
  8. progrediar male C.
  9. quin tu tibi B.
  10. ut B.
  11. id circa [vos manca] C.