Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/65

Haec pagina emendata est

— 24 —


ceteris soles, et hanc tuam subirationem omitte: nihil est enim a nobis commissum, cur tu nobis succensere[c 1] possis.

Haec cum Nicolaus dixisset magnaque esset omnium[c 2] attentione auditus, paulo silentium factum est. Tum Salutatus eum intuens: Ne tu, inquit, Nicolae, fuisti in resistendo tam fortis, in disserendo tam gravis?[c 3] Enimvero, ut est[c 4] apud Poetam nostrum, plus aliquid eras,[c 5] quam rebar: quamquam ego semper te unum ad haec studia maxime natum aptumque putavi; sed tamen ego tantum facultatis inesse tibi non arbitrabar, quantum tu nunc in dicendo ostendisti. Itaque relinquamus, si placet, hanc totam de disputando disputationem. Hic Robertus: Tu vero perge, inquit, Salutate: nec enim decet te, qui modo nos ad disputandum hortatus sis, disputationem in medio[c 6] positam deserere. Equidem, inquit Colucius, iam timere incipio ne leonem, ut aiunt, dormientem[c 7] excitarim: sed tamen, ne ille mihi noceat, post videbo; nunc vero a te, Roberte, scire velim mecum ne an cum Nicolao sentias, nam ego de Leonardo non dubito: ita enim video illum in omni sententia cum Nicolao convenire,[c 8] ut iam arbitrer potius


  1. succensere nobis D.
  2. Manca in D.
  3. gravis è consunto in C.
  4. Manca in B.
  5. plus eras aliquid D.
  6. qui modo nos ad disputaṇḍụṃ tionem in medio male E.
  7. timer erroneamente B. leonem dorm., ut aiunt, C.
  8. cum Nicolavo disentire convenire B.