Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/62

Haec pagina emendata est

— 21 —


sophismatibus conturbatum sit? quid, quod non[c 1] ab illa vetere et vera disputandi via[c 2] separatum et ad ineptias levitatesque traductum? Possum haec eadem de grammatica arte, haec eadem de rhetorica, haec eadem de reliquis fere omnibus dicere; sed nolo esse verbosus in his rebus probandis, quae manifestissimae sunt. Quid enim causae dicemus esse, Coluci, quod his tot iam annis nemo[c 3] inventus sit, qui aliquam praestantiam in his rebus habuerit? Neque enim hominibus ingenia desunt neque discendi voluntas; sed sunt, ut opinor, hac perturbatione scientiarum[c 4] desiderationeque librorum omnes viae addiscendi[c 5] praeclusae: ut etiam, si quis existat maxime ingenio validus maximeque discendi cupidus, tamen[c 6] rerum difficultate impeditus, eo quo cupiat pervenire non possit. Non enim potest quisquam[c 7] sine doctrina, sine magistris, sine libris aliquid excellens in studiis suis ostendere;[c 8] quarum rerum omnium, quoniam facultas nobis adempta est, quis tandem mirabitur, si nemo iamdiu ad illam antiquorum dignitatem ne longo quidem intervallo proximus accesserit? Quamquam ego, Salutate, iamdudum hac de re non sine rubore loquor: tu enim orationem meam


  1. Manca in E.
  2. vita erroneamente B.
  3. iis tot iam C: nemo ripetuto in C.
  4. sententiarum men bene B.
  5. ad addiscendum C.
  6. tum male C.
  7. potest manca in CB.; quisquam potest D.
  8. sine magistris, sine magistris aliquid C.; ostendere potest B.