Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/56

Haec pagina emendata est

— 15 —


ab interitu distent;[1] quemadmodum nobis philo sophiam hoc tempore[c 1] discendam putas? At[c 2] sunt permulti eius scientiae magistri, qui se illam docturos esse pollicentur. O praeclaros nostri temporis philosophos! siquidem ea docent quae ipsi nesciunt; quos ego nequeo satis mirari, quo pacto philosophiam didicerint,[c 3] cum litteras ignorent: nam plures soloecismos[c 4] quam verba faciunt cum loquuntur: itaque[c 5] illos stertentes quam loquentes audire mallem. Hos tamen[c 6] si quis roget, cuius auctoritate ac[c 7] praeceptis in hac sua praeclara sapientia nitantur:[c 8] philosophi, dicunt. Hoc autem cum dicunt, Aristotelis intelligi volunt, atque[c 9] cum quidpiam[c 10] confirmare[c 11] opus est, proferunt dicta in his libris, quos Aristotelis esse dicunt: verba aspera, inepta, dissona, quae cuiusvis aures obtundere ac fatigare[c 12] possent. Haec dicit, inquiunt,[c 13] philosophus: huic contradicere nefas est, idemque apud illos valet et ipse dixit et veritas: quasi vero aut ille solum philosophus fuerit, aut eius senten-


  1. hoc temp. phil. C.
  2. An male B.
  3. didicerunt A.
  4. solegismos C.
  5. itaque ego BE.
  6. autem C.
  7. atque B.
  8. vitantur lesse Wesselofsky.
  9. At non bene B.
  10. quicquid E.
  11. affirmare D.
  12. fastigare male A fastidire non bene C sa iare BD
  13. Haec, dicunt, inquit ph. B.
  1. Da Sed cum illorum a distent cita Mehus pag. XXXV