Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/48

Haec pagina emendata est

— 7 —


Itaque ego, qui vestrae utilitatis sum avidus,[c 1] quique vos quam maxime florentes in studiis vestris videre cupiam,[c 2] non iniuria vobis subirascor, si quidem hunc disputandi usum, ex quo tot manant utilitates, negligitis. Etenim absurdum est intra parietes atque in solitudine secum loqui multaque agitare, in oculis autem hominum atque in coetu veluti nihil sapias obmutescere et quae unam aliquam in se utilitatem habeant,[c 3] ea magno labore prosequi; disputationem vero, ex qua permultae utilitates proficiscuntur, summa cum iucunditate[c 4] nolle[c 5] attingere. Nam velut is agricola improbandus[c 6] est, qui cum liceret ei[c 7] fundum universum excolere, saltus quosdam steriles aret, partem vero quampiam eius fundi pinguissimam atque uberrimam relinquat incultam; sic reprehendendus est is, qui, cum omnia studiorum munera adimplere possit, cetera quamvis levia accuratissime obit; disputandi vero exercitationem aspernatur et negligit, ex qua tot fructus colliguntur uberrimi.

Equidem[c 8] memini, cum puer[c 9] adhuc Bononiae[1] essem ibique grammaticis operam darem,


  1. avidus sum D.
  2. cupio B.
  3. util. in se hab. B.
  4. iocunditate BD.
  5. velle erroneamente B.
  6. improbatus E.
  7. Manca B.
  8. Et quidem B.
  9. cum ego puer B.
  1. Coluccio fu portato a Bologna probabilmente in età di due mesi (Novati La giovinezza di Coluccio Salutati To-