Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/47

Haec pagina emendata est

— 6 —


quod ad res subtiles cognoscendas atque discutiendas plus valere possit, quam disputatio, ubi rem in medio positam velut oculi plures undique speculantur, ut in ea nihil sit quod subterfugere, nihil quod latere, nihil quod valeat[c 1] omnium frustrari intuitum? Quid est quod animum fessum atque labefactatum[c 2] et haec studia longitudine ocii et assiduitate lectionis. plerumque fastidientem, magis reparet atque redintegret,[c 3] quam sermones in corona coetuque[c 4] agitati, ubi vel gloria, si alios superaveris, vel pudore, si superatus sis, ad legendum atque perdiscendum vehementer incenderis? Quid est quod ingenium magis acuat, quid quod illud callidius versutiusque reddat,[c 5] quam disputatio, cum[c 6] necesse sit ut momento temporis ad rem se applicet indeque[c 7] se reflectat, discurrat, colligat, concludat? Ut faciliter intelligi possit hac exercitatione excitatum[c 8] ad cetera discernenda fieri velocius. Iam vero orationem nostram quam expoliat, quam eam in promptu atque in potestate nostra redigat nihil attinet dicere: vos enim met in plerisque id videre potestis, qui cum litteras scire se profiteantur et libros lectitent, tamen, quia se ab hac exercitatione abstinuere,[c 9] nisi cum libris suis latine loqui non possunt.


  1. subterfugere vel latere vel quod valeat C.
  2. labefactum C, labefactum et hactum (?) B.
  3. reintegret non bene B.
  4. in coetu coronaque D.
  5. redat B.
  6. cum ibi BD.
  7. inque non bene B; ubique C male.
  8. exercitatum men bene BC.
  9. abstinere erroneamente B.