Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/46

Haec pagina emendata est

— 5 —


attulisse[c 1] nequaquam arbitrabatur. Sed cum longius progrederetur silentium, essetque manifestum nihil a nobis qui ad eum veneramus proficisci, conversus ad nos Colucius eo vultu, quo solet cum quid paulo accuratius dicturus est, ubi nos attentos in eum vidit, huiusmodi est verbis sermonem exorsus.[c 2]

Haud sane dici posset, inquit, iuvenes, quam me conventus vester praesentiaque delectat: ii[c 3] enim estis, quos ego, vel morum vestrorum gratia vel studiorum quae vobis mecum communia[c 4] sunt,[c 5] vel etiam quia me a vobis[c 6] observari sentio, egregia quadam benivolentia et caritate complector. Verum una in re parum mihi probati estis, eaque permagna. Nam cum ceteris in rebus, quae ad studia vestra attinent, tantum in vobis curae vigilantiaeque perspiciam quantum debet esse iis, qui se homines frugi ac diligentes appellari volunt, in hoc uno tamen vos hebescere neque utilitati vestrae satis consulere video, quod[c 7] disputandi usum exercitationemque negligitis: qua ego quidem re[c 8] nescio an quicquam ad studia vestra reperiatur[c 9] utilius. Nam quid est, per deos immortales,[c 10]


  1. Manca in C.
  2. huiusm. e. v. s. adorsus B.
  3. hii C.
  4. Manca in B.
  5. In E manca tutto da vel studiorum.
  6. a vobis me B.
  7. quoniam B.
  8. qua quidem in re male B; qua quidem nescio D.
  9. Manca in B.
  10. per imm. deos B