Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/102

Haec pagina emendata est

— 61 —


dam ingenii assecuti sunt, ut veteribus illis pares aut superiores[c 1] evaderent. Et Robertus: Nox ista te, Nicolae, inquit, nobis reddidit: nam eiusmodi a te heri dicebantur, quae a nostro coetu planissime abhorrebant. Tunc Nicolaus: Heri, inquit, mihi propositum erat, ut libros tuos, Roberte, compararem;[c 2] sciebam enim te si persuasissem, statim auctionem esse facturum.[1] Tum Colucius: Iube, inquit, Roberte,[c 3] ut fores aperiantur; nam sine metu calumniae possumus iam prodire. Ego vero, inquit Robertus, non iubebo, nisi prius mihi pollicearis....[c 4] Quid? inquit Colucius. Ut cras[c 5] apud me omnes coenetis: habeo enim nonnulla, quae sermone convivali celebrari cupiam. Hi tres, inquit Colucius, apud me coenaturi erant: quamobrem non tu illis coenam dabis, sed mihi. Ut libet, inquit Robertus, modo veniatis. Nos vero, inquit Colucius, ut pro hospitibus quoque meis tibi respondeam, veniemus; tu autem para duplex convivium: alterum, quo corpora, alterum, quo animi nostri reficiantur. His dictis reversi sumus, ipso quoque Roberto usque ad pontem veterem prosequente.[c 6]


  1. ut illi veteribus pares AE.
  2. comparem male D.
  3. Manca in E.
  4. mihi prius D.
  5. cras, inquit E.
  6. Colucium prosequente DE.
  1. Da Heri, inquit, fino a facturum pubbl. Mehus V. A. T. pag. CCCLIV.

FINE.