Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/101

Haec pagina emendata est

— 60 —


maxime perspecta atque cognita virtute tua.[c 1] Tu enim Dantis poema accuratissime didicisti, tu Petrarchae amore in Patavium usque penetrasti, tu propter Boccaccii affectionem bibliothecam eius tuis sumptibus ornasti, tu[c 2] relictis rebus omnibus te totum litteris studiisque praebuisti; tu Ciceronem, Plinium, Varronem, Livium, omnes denique illos veteres, qui latinam linguam celebravere ita calles,[c 3] ut universi homines qui aliquid sapiunt te magnopere admirentur.[1] Ego vero, inquit Nicolaus, satis amplissima praemia consecutus sum, cum tantas laudes in facundissimo ore invenerim. Sed parcius,[c 4] obsecro, mi Petre; praesertim cum ego me ipsum nullo modo decipio, sed et qui ego sim[c 5] et quae facultas sit in me satis intelligo. Cum enim veteres illos, quos tu modo memorabas, lego (quod, si per occupationes meas liceat, libentissime facio); cum eorum sapientiam elegantiamque considero, tantum abest, ut ego aliquid me sapere putem, qui tarditatem ingenii mei cognosco, ut ne summa quidem ingenia in hac tempestate discere aliquid posse videantur. Sed quo difficilius id puto, tanto magis florentinos vates admiror, qui, saeculo repugnante, tamen superabundantia qua-


  1. et quod maxime prepesta (sic) virtus est tua B.
  2. Manca in B.
  3. colis B.
  4. parcite B.
  5. sum male A.
  1. Da ut te semper doctum fino ad admirentur pubbl. Mehus, V. A. T. pag. XXXI e LVIII.