Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/8

Haec pagina emendata est
2
Præfatio

ὁ ἀναμάρτητος ὑμῶν πρῶτος τὸν λίθον ἐπ’ αὐτῇ βαλέτω.


[Nota marginalis:Cap. I]Hegira cum æra Christiana comparata.


Numerum annorum Muhammedanæ huius æræ quæ Turcis هجرت hidzret, communi nomine Hegira vocatur, cum annis epochæ Christianæ comparatum margini tractationis nostræ adscripsimus, quod accurate-ne factum sit, si quis lectorum dubitare voluerit, vitio vertere equidem non possemus. Quamvis enim ille computus satis perspicuus, nec adeò difficilis sit, animadvertimus tamen capita historiæ plura, et præcipua à non infimæ autoritatis historicis, ad diversos annos referri, idque è defectu subsidiorum, è quibus accuratiorem huius rei haurire possent notitiam. Hoc ut unico exemplo saltem illustremus; nihil post translatum ad Græcos imperium accidit memoratu dignius, quam Constantinopoleos expugnatio, qua totus Christianismus: altero, eoque præcipuo, oculo orbatus; et in ultimum exitii periculum fuit adductus. Nihilo secius tamen quam nota, quam propinqua nostris temporibus, quam fatalis illa Græci imperii periodus fuit, in anno quo acciderit, gravissimi dissentiunt scriptores, aliis illam ad annum 1452, aliis ad 1453, referentibus: unde colligi potest, quanti in reliquis Turciæ historiæ capitibus, ut Sultanorum diebus natalibus, emortualibus etc. definiendis, commissi fuerint errores. His ut occurramus, haud inconsultum duximus, collatis Christianis Turcis autoribus, de hoc computo paulo accuratius inquirere, eoque ipso