Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/7

Haec pagina emendata est
1

Præfatio



Incrementa, et decrementa Othmanici imperii, ab ipsa illius origine publicæ exposituris luci, in antecessum, aliquot historica, et genealogica capita, explicanda veniunt, in quibus magni gravesque Christianorum historici sæpiùs gravitèr labi visi sunt. Princeps in his locus dandus est, comparando ad Christianam epocham Hegiræ anno; quo nos hanc tractationem, Muhammedanorum computum secuti, notare convenientius putavimus. Secundò inquirendum erit de nomine, et gente Turcarum. Tertio denique Aliothmaniis prosapiæ, quæ iam Turcico (quod vulgo vocatur) imperio præest, explicanda origo. Quà in re siquidem lucubrationes nostras ab omnibus mendis, et nævis immunes futuras asserere vellemus, terminos certè humanæ præscriptos cogitationi nimium quantum transgredi iure, meritoque possemus accusari. Cùm enim, quæ nostros ante oculos geruntur, non ita referre possimus, ut omni ex parte perfecta, erroribusque vacua haberi nostra possit narratio, quis nisi vecors affirmare auderet se, quæ antè tot sæcula, inter gentes tam barbaras, cultusque humani expertes (uti Othmana in suis erat primordiis) gesta sunt, sine ullo lapsu expositurum. Hoc in ipsa operis serie, eo magis patefaciet, cum nonnullorum magnæ alias authoritatis, historicorum præposuere dicta, scriptave exponemus, et emendare conabimur. Nos autem feliciorém-ne successum fuerimus nacti διακριτικοτάτῳ lectori iudicium relinquimus. Illud Christi dictum adiecisse suffècerit: