Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/61

Haec pagina emendata est
1


DEMETRII PRINCIPIS CANTEMIRII


Incrementorum et Decrementorum

Aulæ (a)Othmannicæ

sive

(b)Aliothmannicæ Historiæ a prima Gentis origine ad Nostra usque tempora deductæ


LIBRI TRES



LIBER I.


CAPUT I.

Regnum Suleïman szah.


[Nota marginalis:1. In Aliothmanica historia, quare occurrit opinionum diversitas.]1. Originem eius, quæ nunc Turcia sceptra tenet, Aliothmanicæ stirpis inquisituris accuratius, tanta occurrit opinionum diversitas, quas in præfatione fusè vidimus, tantaque intermixtarum ab exteris fabularum moles, ut quid verum falsumve in bivio constitutis vix liceat discernere; alios ne veritatem obsequerentur, detinuisse videtur literaturæ, et historiæ orientalis, ignorantia; invida foran felicitati huius stirpis traditio, fucum fecisse aliis. Itaque quæ ex ipso fonte hausturi fuissent Turcarum, ut diximus, litterarum ignari, e turbidi aliorum rivulis, legere coacti fuere, qui ex nostris Christianis istius gentis scripserunt historiam. Nos autem domesticorum scriptorum testimonium, absit iactantia verbo, iure meritoque omnibus aliorum absertis anteponentes, ex illis qui apud Turcas fide digniores,


A