Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/594

Haec pagina emendata est

idest: s Arabum notatur, qui character cùm accuratè τῷ θ Græcorum respondeat, literæ ut ita dicam interdentali, linguâ dentibus intercepta tenue et obtusum s protrudente, nullum est dubium, qui uti Græce ὄθμαν, ita latinè Othmàn scribi debeat.

[b] Alĭothmannicæ] Vox est composita ex آل Al et عثمان Othmàn idest filii sive posteri Othmàn, tributaque non solum imperatoriæ stirpi ad Othmano ortum ducenti, sed et toti genti Turcicae, unde et hæc طوايف آل عثمان Tevàifĭ Álĭothmàn, nationes aut ordæ Aliothmanæ. Imperatores verò آل عثمان پادشافى Álĭothman Padiszahi idest Imperator filiorum Othman, appellari consueverunt, atque eam ob causam et nostras lucubrationes Aliothmannicam historiam inscribere consultum duximus.

[c] Anno à Legislatore] sexcentesimo decimo primo, qui est Christianae æræ 1214. At cum in præfatione abundè demonstraverimus quâ ratione Christiana æra Muhammedanæ, vel ita dictæ Hegiræ, respondeat, his denuò repetendis lectorem morari foret inutile.

[d] جنكيز Dzeng̀iz] fuit, ut Turcarum annales perhibent, Oguzorum Tartarorum princeps, cuius facta et fata fusius memorata vide in præfatione.

[e] خان Chàn] chan, quod ex Arabico forte in Persicam dialectum transiit, et dominum vel principem denotat, Arabisque usitato سلتان Sultàn respondet. Purè Turcice اولوبک ulùbeg id est Magnus Princeps. Hoc nomen quamvis et Turcici imperatores, ut مراد خان Mùrad chàn, سلیم خان Selìm chan etc. præcipuè tamen ab Othmannica aula Crimensium Tartarorum regi tribui consuevit, unde hic قرم خانی