Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/593

Haec pagina emendata est
1

Annotationes


In limine notationum nostrarum antequam pergamus ulteriùs iuvabit Lectorem Benevolum de aulæ Othmanicæ appellationibus uti vulgo vocari solent, titulis instrui accuratiùs. Commune enim illa habet cum aliis Orientalium Principum aulis, ut nomina superbissima et pomposissima sibi tum ipsa tribuat, tum ab aliis dari amet. Unde sæpissimè in mandatis imperatoriis فرمان fermàn dictis prædicari videbis, باب همايون bábĭ humaiùn sive portam celsitudinis باب عدالت bábĭ àdalèt sive portam iustitiæ, باب سعادت bábĭ seadèt sive portam maiestatis, باب دردولت bábĭ sive dérĭ deulèt sive porta felicitatis, ex quo et imperium Othmanum دولت مثمانيه deulètĭ Othmanije sive maiestas vel felicitas Othmana dici consuevit. Plura qui expetierit in usum collecta inveniet in dictionario Turcico Meninskij.

[a] Othmannicæ] Nomen hoc Turcicæ genti à primo eius imperatore Othmano inditum, perversè vulgò à Christianis scribitur ἱστοριογράφοις: nonnulli interiectâ secundæ syllabæ literâ o, Othomanum, alii dempta aspiratione duplicatâque consonâ tau Ottomanum exprimunt: utrique falsò: Arabice enim th illud per ث quod Turcis vocatur Ishei Arebi