Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/51

Haec pagina emendata est
45
Præfatio

electum Othman, coniunctis suis, et Alajddini regnis, Oguzorum, sive ut communi voce appellari consueverat, Turcorum; quod antea sub utroque Alajddino gesserant, nomen in Othmanidarum mutavit, primusque quos nunc est orbi terribile Othmanicum Imperium constituit. Cuius successorum gesta accuratius, ipsa enarrabumus tratatione.


Genealogia prosapiæ Aliothmanæ


Saadi toties a nobis laudatus Turcicus scriptor, homo non magis Othmanicæ gloriæ preco, quam in historica veritate cautus, onus tam gravis et profundè latentis rei, super alienos libenter indigitat humeros. Siquidem quod sibi certo non constat, generaliter dicit, esse quosdam historicos, qui maiorum huius stirpis successivè ab Othmano, ad Iaphetum usque Noe filium, seriatim numerent. Quorum nomina sicuti in præfatione sui historiarum libri extat, ita a nobis recenseri studuimus, et ne lector noster ea corrupte, ut apud nonnullos Christianos fieri vidimus scriptores, legat, eadem literis quoque Arabicis, scribi placuit.

عثمان بن اردغرل Othman filius Erdogrylis
اردغرل بن سلیمان شاه Erdogryl Sulejmani
سلیمان بن قیا آلب Sulejman Kyia aleb
قیا آلب بن قیرل بغا Kyia aleb filius Kyzyl boga
قیرل بغا بن بایتمور Kyzyl boga Baitemur
بایتمور بن آی قتلغ Baitemur Aij kytlyg
آی قتلغ بن طغرا Aij kytlyg Tugra
طغرا بن قرانیو Tugra filius Karaniw