Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/42

Haec pagina emendata est
36
Præfatio

filius Caius agæ, filius Toctemuris, filius Versaiobis, filius Giokelpis, filius Oguzis, filius Carachanis, filius Cotluzenis, qui Lecrace patre fuit natus. Hic hosce 17 tantum patriarchas huius stirpis, literarum monumentis proditos, recenset. Cæteros quorum ille ignota sunt nomina, continua serie referendos esse ait ad Iaphetum usque Noe filium.

IX. Porrò prænominatus author originem Othmanicæ stirpis declaraturus, cunctis fere opinionibus, et præcipue Chaliocondilæ ex opposito contraria, et minime congruentia asserit. Dum ipsa, inquit, Oguzorum familia successione perpetua, rerum apud Parthos potita fuit, hominesque fuere simplices et rudes, qui postea religionem in civitate Machanensi constituerunt. Sulejman Szaho apud Parthos (Oguzis) dormitante, accedit famosi illius Dziengizi in Parthiam irruptio: Belcham et Chorosanem est depopulatus. Curisemis autem Szahus, Bechæ Princeps, in itinere fugiens periit. Ob easdem Dzengizi iniurias et sævitiam, Sultanus Aladines ex familia Selgucis oriundus, ex Parthia profugus in regionem Iunan (quæ hodie authori putatur Caramania, revera tamen Iunam est Ionia) pervenit et occupata urbe Savasta (unde hoc ille acceperit ignoro) regia potestate præfuit.

X. Eodem tempore et Machana funditus eversa, Sulejmanes Szahus, qui ei præerat Tartarorum violentiæ cedens, et relicta Parthia (forte